- XYLOCERATIA
- XYLOCERATIAhodiernis Graecis fructus arboris vocatur, siliquas ferentis, quibus Filius prodigus esurientem stomachum placare conarus est, uti in historia ejus legimus, Lucae c. 15. v. 16. Cujusmodi arbores circa Megaram observâsse se, memorat Cl.Sponius, Itinerar. Part. 2. p. 288. Vide supra voce Ceratium, item Siliqua, et plura de hoc fructn, apud Salmas. ad Solin. p. 459. et seqq. ubi ξυλόγλυκα quoque haec κεράτια dicta, inter alia ostendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.